- MARGARITA Gorgona
- MARGARITA GorgonaPseudo-Demetrio II. qui in Mofcovia sub initium saeculi huius turbas dedit, nupta, non minimi in illa gente nominis fuit. Postquam enim caesô Pseudo-Demetriô I. Russi Basilium Ibanowitz Zuci magnum Ducem elegissent, A. C. 1606. Mox in Occidentalibus provinciis Fama crebrescere coepit, miraculô evasisse Demetrium c propediem in Regnum reverfurum. Quippe eô ipsô tempore, quô Moscoviae Demetrius periit sparsa late fama fuit, conspiratum quidem in vitam eius a sicariis fuisse, coeterum per medios hostes elapsum in Polonia, auxilii quaerendi ergo versari: Tamque subtiliter hic dolus instructus est, ut quidam Ludimagister oppidi Sogotiae, cui nomen Iohannis, personam interfecti Demetrii assumeret, adiutus auxiliis Cosaccorum. Contra quem cmersit quidem Pseudo-Demetrius III. in Russia Septentrionali sed imperium illius mox evanuit. Tandem vero et ipse pseudo-Demetrius II. oppressus est, creatô Magnô Duce Michaele Federovitiô, florente aetate ac virtutibus iuvene: cui se Margarita vidua Pseudo-Demetrii opposuit, quae ductô Iman Martinovitiô Canisci Cosaccorum Duce, provincias Russiae Orientales, Casanum, Astracanum, Siberiam, Rezanam, Colugiam aliasque provincias titulô Regni, pro filio suo adhuc impubere Pseudo-Demetrio IV. occupavit. Donec, postquam biennium durâsset hoc Regnum, Pseudo-Demetrius hic, cum Matre sua Patreque captus ac a Russis interfectus est. Vide eundem Hornium p. 256. et 257. ut et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.